monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 3
Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum dum occideris, occidisti . Quis ante te miserior homine, qui aeternae mortis terrore prostratus, vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? 'Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae' . Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in coelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt 'in cordibus suis, non est Deus?' Qui 'corrupti et abominabiles facti sunt, in voluntatibus suis?' Qui 'declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum?' Quod si Lazarus videtur in sinu Abrahae, locoque refrigerii, quid simile infernus et regna coelorum? ANTE CHRISTUM Abraham apud inferos: post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione eius, multa dormientium corpora surrexerunt, et visa sunt in coelesti Ierusalem. Tuncque impletum est illud elogium: 'Surge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus' . Ioannes Baptista in eremo personat: 'Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum. A diebus enim Ioannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud' . Flammea illa romphaea custos paradisi, et praesidentia foribus Cherubim, Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes qui in carne, non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in coelo: et hic adhuc positis dicatur in terra: 'Regnum Dei intra vos est' .